PLOCAMOS

PLOCAMOS
PLOCAMOS
Graece πλόκαμος, plecta sertave capillorum est; nam et πλεκτὴ est funiculus, ἀπὸ τοῦ πλέκειν, Hesych. πλεκτὴ, ςειρὰ; etiam plectas infimae aetatis Auctores dixêre. Πλοκάμους tamen Graeci Grammaticilonge aliter exponunt, deglobis cil. nodisque crinium invicem implexis et intortis, quos et βοςτρύχους vocabant. Hesych. Πλόκαμοι, κόνδυλοι τρεχῶν πεπλεγμένοι, Nodi sunt crinium implexi et calamistrô intorti; at que in unum corymbium congestae comae; quidquid enim in nodum extuberat, κρ´νδυλον Graeci vocant. Vide supra in voce Nodus, et infra in Stropus. Unde et Poetae fumiconvolutiones, πλοκάμους appellant. Pollux, Πολλυχ, πλόκαμοι. πλοκαμὶς, ἀφ᾿ ὧν καὶ αἱ τοῦ καπνοῦ περιςτροφαὶ, παρὰ τοῖς ποιηταῖς πλόκαμοι. Interim nihil prohibet et spiras sertasque plexas crinium acconvolutas ita vocari. Ε᾿μπλοκὴ, omnem ornatum capitis muliebris significat, qui in complicandis et flectendis capillis consistit. Aliud enim ἐκτενιςμίνη κόμη, aliud πεπλεγμένη. Artemidorus, Πλέκεςθαι δὲ γυναιξὶ μόναις ςυμφέρει, καὶ ἀνδρῶν τοῖς ἰθος ἔχουςε, Flecti solis mulieribus convenit, et virisiis. quibus id in more positum. Unde mulierum crines πλοκάδας Pherecrates appellat, et πλόκος, idem quod πλόκαμος Proprie de crine muliebri. Idem et βόςτρυχος. Hesych. βόςτρυχοι, πλόκαμοι. Ita vocabant autem, quod multos flexus et spiras haberet. Idem βοςτρυχιδῆ, πολυκαμπῆ. Qui in botryonem unum vel corymbium collectus esset, βότρυν appellavêre. Agathias, in Epigr.
——— καὶ τὸ πρόσωπον,
Πλῆξε, καὶ ἐυπλέκτου βότρυν ἔρηξε κόμης.
Vide supra Botronatus etc. Idem comendi genus etiam Σπατάλιον dixêre, de qua voce infra dicemus. Sic Clemens in Canonibus, οὐκ ἔξεςτί ςοι τρέφειν τὰς τρίχας τῆς κεφαλῆς καὶ ποιεῖν εἰς ἓν, ὅ ἐςτι σπατάλιον; ἢ ἀπόχυμα ἢ μεμερισμένην τηρεῖν. Ubi tres modes tangit comendae comae, primum quô crinis colligebatur et in unum sive nodum sive corymbium constringebatur, dictum Σπατάλιον; alterum, quô capillus effusus absque nodo et ligatura per humeros spargebatur, cui ornatui Α᾿πόχυμα nomen erat; Tertiau, quô coma dividua ac discriminata servabatur, non implexa et inflexa, utin spatalio; nec effusa, ut in apochymate: quem crinem ἐκτενισμένον et μεμερισμένον Graeci vocant, ac τῶ πεπλεγμένῳ opponunt. Vide plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 761. et seqq. Apud Strabonem, ubi de Aegypti rebus, Πλόκινα seu Διαπλόκινα, dicta sunt navigia Nili e papyro texta. Papyraceas naves, Plin. l. 6. c. 22. vocat, vide supra in hac voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Haar der Berenike — Sternbild Haar der Berenike …   Deutsch Wikipedia

  • Hexaktinien — Hexaktinĭen (Hexactinĭa, Zoantharĭa), Ordnung der Korallenpolypen von weniger oder mehr als achtstrahligem Bau, mit der Tentakelzahl 6 oder einem Mehrfachen davon; Einzeltiere oder Stöcke. Unterordnungen: 1) Korallen (Steinkorallen, Madreporarĭa) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • PLECTILIS Corona — apud Plautum Bacch. Actu. 1. Sc. 1. v. 37. Pro galea scaphium, pro insigni sit corona plectilis: a plectendo dicta est. Cuiusmodi coronae Graecis sunt ςτέφανοε πλεκτοὶ, Aeschylo ἄνθη πλεκτὰ; Homero Il. X. v. 469. πλεκτὴ ὠναδέσμη. Proprie autem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”